LUPUS ET AGNUS
Lupus et agnus in fluvii ripa aquam potabant. Superior stabat lupus longeque inferior agnus. Agnus parvus et innoxius erat, at lupi audacia magna erat. Agni et cervi lupos timent, nam lupi agnos saepe devorant. Agnus lupum videt et fugam temptat, sed lupus videt etiam agnum et causam iniuriae quaerit.
- Tua causa -dicit- aqua turbida est.
At agnus respondet:
- Tu potas superior et aqua decurrit a te.
Tamen lupus iniustus timidum agnum vulnerat et devorat.
Sic viri iniusti fictis causis viros infirmos et innoxios saepe opprimunt.
Agora que xa coñecemos a primeira e a segunda declinacións podemos tamén comprender mellor outro tipo de palabras moi frecuentes nos textos que tamén se declinan: os adxectivos. Podemos ver como funcionan en ADIECTIVUS (I)
Ningún comentario:
Publicar un comentario