martes, 4 de outubro de 2016

IULIA ROMAE (II)

IULIA ROMAM VENIT.


- Sumusne in Via Appia?- dixit Iulia. Quam formosa aedificia sunt! Quam formosa est!

Iulia rustica puella est;  erat, igitur, stupefacta.

 - In Via Appia sumus- dixit Tertia- praesto Romae erimus.

Tertia urbana puella semper fuit. Deinde Iulia et Tertia in foro sunt.
 -  Ecce forum- dixit Tertia-.
 - O, quam magnifica aedificia! Dixit Iulia stupefacta.


Nunc in Via Sacra sumus - dixit  Tertia. Domicilium meum hic est.
- Quam alta ianua est!-dixit Iulia.
Atrium domi Serviliae

Deinde Iulia et Tertia in atrio sunt. Iulia magis stupefacta est, nam multa et pulchra signa in atrio erant.

       - Tota in urbe –dixit Iulia- aedificia atque atria tam pulchra sunt?

      -  Non, Roma quoque atria foeda habet- dixit Tertia-,  Tota Roma  pulchra magnificaque non est!


Ningún comentario:

Publicar un comentario